monumenta.ch > Plinius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 184
{CXX} Nec faeno Graeco minor auctoritas, quod telin vocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo sereretur, docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissolvere. sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit, sive duritia sive tumore sive contractio sit vulvae: foventur, insidunt; infusum quoque prodest.